/ NE TE FACERE PUDEAT PARUM / RECTE ILLA, QUAE / NON POSSE MELIUS NOVERIS. / / Symb. XXXII. / Nil veritatis luce clarius, licet / Enim occulatur interim, igneo tamen / Fulgore semper ipsa proditur suo. / Non iactitant opimae apud pastorem oves, / Quantum diebus singulis comederint. / Testantur id re, lacte, lana, foetibus. / Hoc stoicus Epictetus olim ostenderat. / At stulta vulgi turba seculum vocat / Felix, quod eruditione plurima est. / Quin seculum id felix nego esse. rectius / Felix vocatur illud, ubi docti viri / Praestant reapse quod legunt, quod praedicat, / Aliisque preaescribunt, ubi bonus qui audiant, / Et videat exclamare cogatur statim / Certe hi loquuntur ita, ut agunt vitam, optime, / Atque ut loquuntur vitam agunt sanctissime. / Facere parum recte quae ipse haud melius potes / Cur erubescis? praestat erubescere / Male facere ea, quae ne utiquam potes bene. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0069 - facsimile image