/ / Symb. XXXI. / Marcus Curius olim ad focum rapas coquens / Sedebat. auri pondus asserentibus / Samnitibus magnum, idque missum publice, / Verbis benignis, uteretur ut libens, / Rogatus illusit. tum, abite vos, ait, / Ministri inepti ineptioris istius / Legationis. Dicite Samnitibus, / Mavelle Curium imperare ditibus, / Quam divitem effici ipsum. abite inquam, et malo / Hoc munus hominum excogitatum protinus / Referte: memores me, nec acie vincier / Pote esse, nec pecunia corrumpier. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0067 - facsimile image