/ / Symb. XXX. / Contentus esse qui suis rebus potest, / Aliena nec cupit, vocetur continens. / Sic Fabricius existimatus omnium / Mortalium est iure optimo dittissimus, / Nec multa possidens, sed imperans sibi / Ipsimet, ipsis imperavit hostibus: / Quorum quidem oratoribus pecuniae / Vim maximam offerentibus dono, simul / Rogantibus ne sperneret, tum protinus / Planas ab auribus manus ad lumina, / Exinde ad os, & guttur, ac ventrem infimum / Deduxitm inquiens. dum ego hisce sensibus / Obsisterem impereque potero, mihi / Nil deerit unquam. Ergo pecuniam, qua opus / Nil mihi est, non accipiam ab illis, quibus / Eam usui esse neutiquam sum nescius. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0065 - facsimile image