/ MATERIAM PRIMAM MENS NOTHA / SOLA TENET. / / Symb. XXVIII. / Orta salo, uro salum, atque solum, coelumque profundum / Una ego corrumpens omnia progenero. / A me omneis Natura creat res, auctat alitque, / In me res omnis rursum eadem solvit. / At licet hac videar, quae picta est, praedita, forma, / Omni forma prorsum ipsa tamen careo. / Sumque mea, ac propria ratione incognita prima / Materia illa ego, quam Mens notha sola tenet. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0061 - facsimile image