/ FRANCISCO VALESIO / GALLIAR. REGI. / VIRTUS VIRTUTEM FINGERE SOLA POTEST. / / Symb. XXIIII. / Dum tua fortunae cedit, Rex inclyte, Virtus: / Victricem subigit cedere victa sibi. / Quid duce te faciet victrix, si victa triumphat? / Non hominis Virtus, sed magis ista Dei est. / Ergo divinus quum sis, o Maxime Regum, / Quis iam mortalis fingere te potuit? / Ipsa tamen potuit talem te fingere Virtus, / Qualem animus possit cernere, non oculi. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0053 - facsimile image