/ AD HENRICUM VALESIUM GALLIAR. REGEM. / / Symb. XXIII. / Augustis olim in thalamis fortuna solebat / Poni ab Romuleis aurea Principibus, / Nempe id magnanimos Reges insigne monebat, / Omni ut deberent, & cuperent studio / Fortunare homines. nam caeca, volubilis illa est / Vulgaris, passim quae favet immeritis. / Verum oculata ipsa, & stabilis, quae sceptra gubernat / Regia. cui clavum copia diva tenet. / Ergo si regum fortuna est aurea multos / Pro meritis posse, & velle beare homines, / Haec Henrice eadem digno tibi Lilia defert / Aurea, qui nostra haec florida secla beas. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0051 - facsimile image