/ EIUSDEM / IMPERATORIAE VIRTUTES QUATTUOR. / / Symb. XXII. / Rei militaris plurimis scientia, / Invicta pluribus animi praestantia, / Autoritas plerisque: raris omnium / Petita votis contigit felicitas. / Quin singula haec praestare vix paucis licet, / Quae cuncta summa Caesare in uno Carolo / Extare iam vident velii, qui nil vident. / Iamque ipse Momus id fateri cogitur. / Mirantur autem multi. ego haud quaquam. Quid hoc? / Nempe omnia adsunt illa abunde quem penes / Est vera Virtus, maxima una, & optima. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0049 - facsimile image