/ CAROLI V. CAES. AUGUSTI. / SAPIENTIA IMMORTALIS. / / Symb. XXI. / Imperio Augustus, pietate augustior alma es, / Maior enim in te omni est imperio pietas. / Quin etiam imperio Augustum, & te Carole vincis, / Qui regis arbitrio fataque, teque tuo. / Quid sibi vult insigne biceps Iovis armiger ales? / An quia dat duplex Iuppiter imperium? / Inde animi humana, hinc Mentis divina potestas, / Qua tibi que fuerint, suntque futura, patent. / Iustitia hinc, animi & robur, prudentia, uisque, / Quae docet humano quid sat in officio est. / Talibus auspiciis duceris ad alta beatus / Sydera, fructurus nectare & ambrosia. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0047 - facsimile image