/ PLATONICO CUPIDINI. / / Symb. XX. / Vulgi profani indocta cohors tuam / Nil percipit, divine Amor inclytam / Virtutem, & illam flammulam, unde / Certa hominum, atque Deum est voluptas. / Mens nanque verum capta oculis bonum / Dum nescit usquam cernere, fallitur, / Semperque vitans expetenda / Insequitur sua damna praeceps. / Ast cognitum immortale decus tuum / Mortalibus si esset miseris, uti / Dis est beatis, qui soluti / Carcere corporeo, & tenebris. / Vivo fruuntur lumine, rectius / Exempta saevis nostra doloribus / Vita haec iter, securiusque, / Quod minime assequitur, teneret. / Tunc omnium pulcherrima denuo / Forma illa rerum, secula & aurea / Prorsus redirent. denique omnes / Ambrosia frueremur alma. / O aure votis si facili adnuas / Olim vocatus, Sancte puer, meis. / En uror, uror, toto ab illis / Corde tuis facibus peruri. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0045 - facsimile image