/ SPARTANI MAGNITUDO ANIMI. / / Symb. XVIII. / Damnatus Ephoris Lacon / Cum duceretur ad necem, & vultu admodum / Hilari esset, ac laeto, tum eum / Quidam rogavit hostis, an contemneret / Leges Licurgi? Quin ego / Habeo : inquit : illi gratiam vel maximam, / Qui poena ea multaverit / Me, quam absque mutuatione, & foenore / Et absque versura gravi / Possem illico dissolvere. O dignissimum / Sparta virum: ut mihi quidem / Quicunque animi magnitudine praeditus / Tanta fuerit, is per nefas / Damnatus esse censeatur innocens. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0041 - facsimile image