/ CAMILLO URSINO / BELLI DUCI FORTISSIMO / ONUS DUCIS MINUS GRAVE EST, AC MILITIS. / / Symb. XVI. / Iidem labores haud graves / Sunt imperatori aeque, & militi, / Quod ipse honor magis leves / Semper labores imperatorum facit. / / QUALIS BONI SIT MILITIS / IN IMPERATOREM METUS. / / Dux inclytorum nobilis / Lacedaemonum consueverat / Clearchus olim dicere. / Metui imperatorem magis / Debere, quam hostem a milite. / Recte quidem ille. Ego attamen / Miles metuat hostem meus / Nolim. Imperatorem velim. / /

TRANSLATION /

 

 

Page 0037 - facsimile image