DE TOTTO MUTINENSI. / / Symb. XII. / Dum saevam Tottus ardet corde puellam, / Nec valet hanc precibus flectere, nec precio, / Supplicibus tenerum lacrymis exorat amorem, / Illius ut feriat vulnere corda pari. / Aut sua restinguat liventi incendia plumbo. / Tunc Deus in Tottum plumbea tela iacit. / Quae subito sese opponens, ac pectore duro / Excipiens, solito obduruit illa magis. / Mox etiam insultantis, & aurea spicula iam iam / Tendentis pueri ut rapit e manibus. / Inde ferox miseri rursum trasfigit amantis / Saucia Laetiferis pectora vulneribus, / Atque age, dixit, abei. iam te suspende. Quid ultra? / Ille libens dommae paruit imperio: / Sexcentasque neces una nece vicit, & uno / Innumeros laqueos dissoluit laqueo. / I nunc fide arma pueri. eius castra sequaris. / Militiae haec referes praemia digna tuae. /

 

 

Page 0029 - facsimile image