/ BARTHOLOMEO VOLTEIO. / BON. EQU. AURATO. / Symb. IX. / Stat laeto indefessa comes Constantia vultu, / Indomitum munita fero latus ense, tenetque / Aegida lemniaca sudatam incude, nec ullas / Pertinet insidias, nullis dat terga periclis, / Sed cunctis immota malis, animosaq[ue] semper / Rebus in adversis, pugnaci proelia dextra / Exercet, validaq[ue] ferox confidit in hasta. / Hac duce per varios casus, longosq[ue] labores / Aeneas olim fatis iactatus iniquis / Italiam profugus, lavinaq[ue] regna petivit. / Hac duce Gorgoneos angues Danaeius Heros, / Nec minus Alcides tot monstra ingentia fudit. / Non hic Lernaei timuit fera colla Draconis, / Non saevi Diomedis equos, non dira Leonis / Ora Molorchei, validi nec cornua Tauri. / Quin Stygij est ausus penetrare in regna Tona[n]tis, / Et trahere ad superas captivum cerberon auras. /

 

 

Page 0023 - facsimile image