/ COMES VOLUPTATIS DOLOR. / Symb. VIII. / Ipsa dies pia nunc mater, nunc saeva noverca est / Nanque aliquid semper misces Saturnus amari. / Hinc gemmas prudens urnas in limine primo / Stare Iovis quondam pulchre est commenta vetustas, / Ex quibus una malis scatet: altera plena bonorum est, / Unde agitant superi mortalia pectora, laetis / Tristia miscentes. ipsi laetantur, & omni / Aeternum moerore carent, nulloque senescunt / Tempore, sed stabili cursus circum aethera lege / Deproperare suos, nulloque fatiscere seclo / Hos iubet omnipotens summi regnator Olympi.

 

 

Page 0021 - facsimile image