/ QUANTUM POSSIT AMOR, QUI / VITAM IN MORTE MINISTRAT. / Symb. VII. / Iam dudum in tenues ierunt mea corda favillas, / Iamque cinis factus qui modo pruna fui. / Sed licet in tenues ierint mea corda favillas, / Iamque cinis factus qui modo pruna fui, / Hac tamen assiduis uruntur pectora flammis, / Quoque magis flagrant, hoc magis ipse gemo. / Quoque magis flagrant? redivivi unde ignus origo, / Si sunt in cinerem corda redacta semel? / Nempe faces ipsae flagrant, non cordis imago, / Quam vacuus nunquam figere cessat Amor. / Cur lacrymas augent incendia? liquitur igni / Humoris toto corpore quicquid inest. / Vix credam tanto vitam superesse calori. / Albia sed vitam sufficit una mihi. / Urenteis pariunt semper lenta otia amores, / Unde est mors vivens, irrequieta quies.

 

 

Page 0019 - facsimile image