/ MAGNO EX AMORE SAEPE MAGNUS EST TIMOR. / Symb. VI. / Aurea dum precibus miseri exoratus amantis / Tenderet in Dominam tela Cupido trucem, / Illa dolos sensit, petosq[ue] retorsit ocellos, / Et ridens pueri tela ferocis, ait. / Nil opus est pharetra, sinuoso nil opus arcu. / Congredere, & vires experiare meas. / Dixerat. haec tenero placuit sententia Amori. / Tanta fuit Dominae gratia, tanta Venus. ûmanu. / Nec mora protendens arcum furialiter acrem: / Incauti figit pectora nuda Dei. / Ictus Amor totus subito inflammatus amore / Victricem in Dominae se dedit ipse manum. / Pro dolor, ille mihi quem nuper adesse putaram, / Ritualis iam nunc, durus & hostis erit?

 

 

Page 0017 - facsimile image