/ PURA MENTE DEUM OMNIB. COLENDUM. / Symb. V. / Aurea norma tribus stellis circundata signat / Ceruleo Bocchi stemma tuum in spatio. / At niveus galeae passis olor insidet alis, / Rostro aliud sydus qui vomit aetherium. / Optima nimirum Ratio est illa aurea norma, / Quae trino, atque uno a lumine lumen habet. / Hinc candor vitae illaesus, divinaq[ue] fandi / Copia: praesidio hinc additur omne decus. / Maurus avis quondam haec vestris insignia Bocchus, / Et gentilium nomen habere dedit. / Ad summam tota semper Ratione colendum / Esse Deum tota mente Nomisma monet.

 

 

Page 0015 - facsimile image