/ PASTORIS OPTIMI SCOPUS. / Symb. IIII. / Cursus secundus ut magistro navium, / Medico salus: summo Duci victoria, / Ita moderatori inclyto Reipublicae / Primum omnium beata vita civium est / Proposita, ut opibus firma semper, copijs / Praedives, ampla gloria, virtuteq[ue] / Honesta sit. nanq[ue] huius operis ter maximi / Inter homines, atq[ue] optimi, effector qui erit, / Hic ille erit pastor bonus, similis Deo, / Quo nemo non referre debet omnia. /

 

 

Page 0013 - facsimile image