Quae fuerant oculis subiecta fidelibus ante. / Ergo mihi nemo obiciat, quod seria mani / Pictura gravium ostendendo pondera rerum, / Miscere annitar summa cura utile dulci, / Si qua forte queam laudis punctum omne tulisse, / Ne satia quenquam capiat, Naturam imitari / Constitui, & varias sensis inducere formas, / Nil ut iners, nil non aliquid sit agensue, loquensue. / Me sane impediunt nullius vincula sectae. / Sed quocunque trahit species pulcherrima Veri, / Deseror hospes, apisque Matinae morae, modoque / Lilia per multum libantis grata laborem / Fingo itidem tenui, ast operosa carmina Musa, / Aurea depascens veterum decreta Sophorum. / Tu vero interea, Farnesi Maxime, nostra / Ne rogo ne spernas haec qualiacunque: reposco / Gratiam ego inventis, sed omissis, ut Stagyraeus / Optime Aristoteles, veniam. mihi sat voluisse, / At facilem erratis par est te ignoscere nostris. / Nam simul inventum, et perfectum nil fuit inquam. / Si rudia ista polire aliquis dignabitur olim / Aut defecta explere, id forsitan efficietur / Quod cum fructu aliquo multos cognosse iuvarit.

 

 

Page 0010 - facsimile image