AD ALEXANDRUM FARNESIUM / CARD. AMPLISSIMUM. / Symb. III. / Iudicium Phoebi sapientum maximus ille / Et fons, & lumen, si forte obscura prophani / Vulgi in cognitionem olime deducere vellet, / Quaeque sibi in primis notissima proponebat. / Sic etenim haud ab re firmissima cuncta putabat / Ac tutissima, non modo lucida, de quibus ipse / Disserere aggrediebatur. Sic magnus Homerus / Securum oratorem Ithacum laudavit Ulyssem. / Quippe animos hominum trahere his quocunque liberet, / Concilians sibi passim omnes per maxime aperta. / Propterea quicunque bonis foeliciter essent / Progressim studiis, non sunt tam arcana secuti / Omnia, ut assequerentur prorsus: at esse putabant / Quaedam pauca satis, possent si attingere parce, / Quae ipsa irritamenta forent gratissima deinceps / Veri indagandi. VatesLink to note sic condidit ille / Fabellas Phrygius bellas. Sua symbola quondam / Panthoides SamiusLink to note. Sic dia poemata vates / Pinxere, atque homines mire allexere, libenter / Auribus ut vellent aurire, & credere honesta, /

 

 

Page 0009 - facsimile image