Nolim putes carissime / Lector, figurate ista, quae / Divinitus sunt tradita, / Sic prodita esse de nihilo, / Et sensum in illum, quem indicant, / Exaudienda protinus, / Sed involucra esse abdita / Scientiae haud erraticae, / Nec pervagatae, scilicet / Ne sacra polluant mali, / Et sancta quique perditi. / Patere quae debent bonis, / Ac puritatem candidam / Tantummodo colentibus, / Qui summovere prorsus, & / Arcere procul a mentibus / Vulgi sciunt, queunt, volunt / Sensus prophanos quoslibet.

 

 

Page 0005 - facsimile image