LECTORI STUDIOSO, ET ELEGANTI. / SYMB. SYMBOLORUM. / Quid Symbolum sit, ne amplius / Roges, brevissime, ut potest, / Conabimur nunc edere. / Est nanque signum / Ut signa militaria. / Collatio etiam dicitur, / Quod multi in unum conferunt. / Hinc symbolum Terentius / Poeta dixit nobilis. / Orator ARPINAS notam, / Sed Anulum Graij vocant / Plaerunque signatorium. / Porro omone, atque insignia. / Isto quoque ipso nomine / Quaedam notantur tesserae, / Quae a civitatibus dari / Solent quibusdam, publice / Ut quenque par sit accipi, / In foederatis oppidis, / Amice, & hospitaliter. / Sic possumus iam tesseras

 

 

Page 0003 - facsimile image