LIB. I / SAPIENTIA PRIMA EST / STULTITIA CARUISSE. / AD LECTOREM. / Symbola lector habe: numquam inspexisse pigebit, / Ne te poeniteat, si potes inspicere. / Non sum: inquis: Lynceus: atqui collyrialippus / Sis memor affectis poscere luminibus. / Caecus es? audire, & meliori credere disce. / Irrides? opus est iam tribus anticyris. / Non vis? nunc actum est. caput insanabile prorsum. / Ergo miser vinclis dignus es, & baculo.

 

 

Page 0001 - facsimile image